monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p4, p46, 15
Item a cura curo -as verbum activum, idest sanare vel purgare vel curam alicui adhibere; invenitur absolutum et neutrum: curare idest curam et studium habere; unde curator, quia curam ferat pueris, qui eius etatis sunt ut sua negotia administrare non possint; curo componitur accuro -as, idest diligenter et curialiter curare, unde accuratus -a -um, idest diligenter procuratus, et comparatur -tior -simus, unde accurate -tius -sime adverbium, ut ‘accurate recepit eum’ idest diligenter, studiose, curialiter.